PINGERE de Musivo

PINGERE de Musivo
PINGERE de Musivo
apud Anastasium in vitis Pontisicum, est decorare ex Musivo, in Leon. IV. pictura Musivi decorare, in Bened. III. ornare in Musivo, in S. Hilario, Musivô depingere, allbi. Recentioribus Graecis μουςιοῦν et διὰ μουςίων καλλωπίζειν. Hinc pictus de musivo, apud Ael. Spartian. in Pscennio Nigro, c. 6. Hunc in Commodianis hortis, in porticu curva, pictum de Musivo, inter Commo i amicissimos, videmus sacra Isidis ferentem. Quid autem sit pingere de Musivo, fuse docent Ios. Scaliger ad Manilium, et Is. Casaubonus ad Sueton. Vide supra, ubi de Musivo. Repetam hic pauca de discrimine Artis pavimenti, uti Lucillius vocat, et Artis Musivôpingendi, quas quidam confundunt sine ratione. Quamvis enim idem utrumque opus esset et tessellatione utrumque contexeretur, numquam tamen pavimenta de musivo picta, aut sola de musivo strata occurrunt. Semper cameris et apsidibus, assignatur musivum, ut solo pavimentum. Quam differentiam Codinus religiose observat, cum eôdem operesold, parietes et camerae decorarentur; quod in solo ponitur πάτωςιν, quod in parietibus, ὀρθομαρμάρωςιν, in cameris vero et pendentibus, μουςείωςιν, appellans. Similiter apud Anastasium laudatum reperias; apsidas musivô decoratas, pavimenta autem marmoreis exemplis strata, neque usquam aliter. Quamvis pavimentorum opus eidem ratione et formâ componeretur, quô musiva, ex parvis variisque tessellis aut lapidum secturis, quibus diversae formae et figurae exprimebantur, ut dictum. Salmas. ad loc. cit. plura supra voce Pavimentum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • SIGNINUM Opus — quid sit, indicat Plin. l. 35. c. 12. extr. Quid non excogitavit ars? fractis etiam testis utendo sic, ut firmius durent tusis calce additâ, quae vocant Signina. Ubi Dalechampius legit, fractis etiam testis et tussi, additâ calce utitur, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • pintar — (Del lat. vulgar pinctare.) ► verbo transitivo 1 Cubrir la superficie de una cosa con pintura: ■ han pintado el techo de la sala de color azul. 2 PINTURA Representar a una persona o una cosa con pinturas: ■ ha pintado un retrato de su padre. 3… …   Enciclopedia Universal

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”